monumenta.ch > Hieronymus > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 38
XXXVII. MANSIO. Et profecti de Phinon, castra metati sunt in Oboth . Tricesima septima Mansio vertitur in 'magos,' sive 'pythones;' vel secundum verba Heliu, 'lagenas grandes, quae cum musto plenae fuerint, absque spiramine, illico disrumpuntur. Pugnaverunt magi contra Moysen et Aaron ; et a muliere, quae erat in Endor, et habebat, iuxta Septuaginta interpretes, spiritum 'pythonem,' iuxta Hebraeos, 'magum,' regi Israelis illuditur . Multae sunt praestigiae, et innumerabiles laquei, quibus animae capiuntur humanae; sed nos dicamus, in Domino confidentes, 'Laqueus contritus est: et nos liberati sumus' . Et, 'Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es' : Cadent a latere nostro mille, et decem millia a dextris nostris . Non timebimus ab incursu, et daemonio meridiano; sed obturabimus aures nostras, ne audiamus voces incantantium, et Sirenarum carmina negligamus. Post imaginem Dei, quae in cordis ratione monstratur, et confessionem fidei, quae ore profertur, consurgunt serpentes, et artes maleficae ad bella nos provocant. Sed nos, qui habemus pretiosissimum thesaurum in vasis fictilibus , quae frangi possunt, ita ut quaedam vix testa remanserit, in qua hauriri possit aquae pusillum, omni custodia circumdemus cor nostrum.